- GRAVIS
- GRAVISproprie dicitur res, quae tactum contundit et premit, Graece βαρὺ: sicut acutum seu ὁξὺ dicitur, quod eum pungit ac stimulat. Hinc vox translata, ad odores, in quibus grave dicitur, non tam quod fetet, quam quod fortiter ac vehementer olet, cui blandus ac lenis odor opponitur. Graeci εὕτονον ὀσμὴν, it. τὸ ἔμβρομον καὶ βρομῶδες, βαρὺ quoque dixêre, uti docet Salmas. ad Solin. p. 360. Ad sonos item, quorum ὀξὺς, acutus, ille dicitur, qui auditum quasi scindendo penetrat; βαρὺς, gravis, qui aures obtundit et velut exsurdat. cuiusmodi sonum ad funerum res olim requisitum esse, notat vet. Scholiastes Pap. Stat. Theb. l. 6. v. 120. ubi poeta,Cum signum luctus cornu grave mugit aduncoTibia ———Ad colores tandem, in quibus acutus est, qui multo lumine radians oculos exhilarat, et tamen simul pungit ac exstimulat, aliter floridus et claruss; gravis vero, tristior et obtusior, colore magis, quam lumine satiatus, de quo diximus supra, in voce Austerus, Vicissim amarum, quod gustus proprium est, ad tactum nonnumquam transfertur, et pro gravi ponitur: unde amara sarcina, pro gravi et premente, apud Valer. Max. Quam in rem vide plura apud praef. Salmas. ubi supra p. 200. Sed et ulterius transiit ad Animam vox, in qua gravitas, virtutem notat tantopere in Romanis olim celebratam, de qua Plin. l. 23. c. 1. Latium supercilium, vocatur in Epigr. Priapaeis Variorum poetarum praefixo. Eam indigitat versus Incerti poetae,Malim unum Catonem, quaem trecentos Socratas.Graecanicâ enim licentiâ, res notissima. Vide Barth. ad Stat. l. 3. Sylv. 5. v. 94. ubi utramque iungit poeta,Quid laudem risus libertatemqueve Menandri,Quam Romanus honos et Graia licentia miscent etc.Hodie in Turcis gravitatem miratur, Ioh. Bapt. Tavernier Itin. Turc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.